Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXIII.

1340, Juni 16. Frankenstein.

Dem Kloster werden in mehreren Dörfern Abgabenerlasse gewährt.

In nomine domini amen. Ratio consulit, pietas ammonet et ad perpetuam principum cedit gloriam, religiosos Christi famulos, ut loca ipsorum cum habitatoribus suis quieta et illesa per­maneant, tanto clementius principalis munificentie muniri presidiis, quanto gracius per hoc deo prestatur obsequium et animarum profectus fidelium ex eo salubriter provenire speratur. Hac igitur consideratione commoniti nos Bolco, dei gratia dux Slezie ac dominus de Furstinberg et de Munstirberg, presenti privilegio notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod considerantes sollicite, quod ville religiosorum virorum domini . . abbatis et conventus de Camencz, ordinis Cysterciensis scilicet Alberndorph territorii Strelinensis, villa quoque Pilcz et quatuor ville in montibus Heymerichsdorph, Meynfridisdorph, Henrichswalde et Volmarsdorph nostri Frankinsteynensis districtus tam propter sterilitatem agrorum quam propter gwerras continuas et maxime predonum insultus gravissimos aliaque incomoda, que diutius sustinuerunt et sustinent, ad tantum defectum, desolationem et inopiam devenerunt, quod incumbentia ipsis onera in exactionibus, peticionibus aliisque ducalibus nostris iuribus et servitiis non aliquatinus suppor­tare sufficiunt, ideoque volentes dictis villis habitaturibusque ipsarum, ne ad totalem desolationem deveniant, gratiosius providere, hanc ipsis gratiam de maturo magnifici principis domini Bolconis, dei gratia ducis Swidnitzensis, patrui nostri karrissimi necnon nobilium nostrorum consilio fecimus, quod Alberndorph nobis nostrisque posteris in exactionibus, petitionibus et servitiis quibuscumque ducalibus pro vinginti parvis mansis deinceps perpetuo debet servire; Pilcz vero de parvo manso et dimidio serviet, Heymerichsdorph autem et Meynfridisdorph, Henrichswalde quoque et Volmarsdorph pro duodecim magnis mansis derservient in eternum. Universis igitur iudicibus aliisque exactionibus seu ministerialibus nostre curie quocunque nomine censeantur sub optentu gracie nostre mandamus, ne incolas dictarum villarum ad maiora servitia, quam superius scribitur, de cetero conpellere audeant, nec contra indultum nostrum huiusmodi modo quolibet molestare. In omnium autem prescriptorum memoriam et robur perpetuum hoc presens nostrum autenticum claustro in Camencz et eius conventui scribi mandavimus, sigilli nostri appensione munitum. Actum et datum in Frankinsteyn sexta feria infra octavas sollempnitatis Corporis Jesu Christi, anno incarnacionis eiusdem miltesimo CCC.XL°. presentibus testibus hic notatis: videlicet illustrissimo domino principe Bolcone duce de Swidnicz, patruo nostro predicto, item fidelibus nostris militibus dominis Alberto de Crenwicz, capitaneo terre nostre, Merbotone de Hayn et Johanne, fratre ipsius, Henrico de Hugwicz, Arnoldo de Petirswalde, Johanne Budow, Johanne curie nostre notario, qui presentia habuit in conmisso et aliis pluribus fide dignis etc.

Or. Perg. An gedrehten Fäden von grünrother Seide das beschädigte Reitersiegel des Herzogs (2. Art) mit Rücksiegel. Angeführt bei Frömrich S. 75.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów